Latin
Lines 1.10-1.12
Anselm, Epistula ad Urbanum Papam 1.10-12
Not analysed yet
4. �Sciens igitur quia, si haec ita usque in finem tolerarem, in damnationem animae meae successoribus meis tam pravam consuetudinem confirarem, nec de his placitare poteram --nullus enim aut consilium aut auxilium mihi ad haec audebat dare -:petii arege licentiam adeundi vestram paternitatem, quatenus illi et cordis mei angustias ostenderem, et deinde eius consilio et auxilio quod salubrius esset animae meae agerem. Qua de re iratus petiit, ut de huius licentiae petitione quasi de gravi offensa illi satisfacerem, et securum illum facerem me deinceps nullo modo requisiturm pro aliqua necessitate apostolicum, nec saltem inde locuturm; aut si umquam hoc facturus eram, in praesenti hoc facerem. Sic itaque mare transivi intentione ad vos veniendi. Quod, sicut dixi, facere non possum.
5. Quoniam autem impossibile est me huiusmodi vitae concordare aut animam meam in tali episcopatu salvari, cum propter rerum quas dixi qualitates, tum propter meas multimodas et sensus et morum et naturae et aetatis imbecillitates: haec est summa supplicationis meae, propter quam ad vos ire volebam, ut, sicut deum animae meae et animam meam deo desideratis, per paternam et apostolicam pietatem, quae cor vestrum inhabitat, animam meam de vinculo tantae servitutis absolvatis, eique libertatem serviendi deo in tranquillitate reddatis, �ne abundantiore tristitia�,�sicut iam nimis passa est, �absorbeatur�, et de dolore temporali ad aeternum pertrahatur; deinde ut ecclesiae Anglorum secundum prudentiam et auctoritatem apostolatus vestri consulatis. Omnipotens dominus vestram sanctitatem nobis in suae gratiae prosperitate diu servet incolumem et conterat satanam et partas inferi sub pedibus vestris.
Amen.