# Proslogion capi.6

Anselm, Proslogion, capi.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capi.6

Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc "imaginem tuam" [Gen 1,27], ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione vitiorum, sic offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere, ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. Nam et hoc credo: quia "nisi credidero, non intelligam" [Is 7,9].

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
