# Proslogion capix.1-2

Anselm, Proslogion, Lines capix.1-capix.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capix.1

Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus? Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos, si hoc non est iustum, et tu facis aliquid non iustum?
An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in "luce inaccessibili quam habitas" [1 Tim 6,16]? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons, unde manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus. Et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, Deus! et videtur, unde sis misericors, et non pervidetur. Cernitur, unde flumen manat, et non perspicitur fons, unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio tamen iustitiae hoc postulare videtur. Cum vero malis bona tribuis: et scitur, quia summe bonus hoc facere voluit, et mirum est, cur summe iustus hoc velle potuit.
O misericordia, de quam opulenta dulcedine et dulci opulentia nobis profluis!
O immensitas bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus!

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
