# Proslogion capix.3-18

Anselm, Proslogion, Lines capix.3-capix.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capix.3

Iustos enim salvas iustitia comitante;
istos vero liberas iustitia damnante.
Illos meritis adiuvantibus
istos meritis repugnantibus.
Illos bona, quae dedisti, cognoscendo,
istos mala, quae odisti, ignoscendo.
O immensa bonitas, quae sic omnem intellectum excedis,
veniat super me misericordia illa, quae de tanta opulentia tui procedit!
Influat in me, quae profluit de te.
Parce per clementiam,
ne ulciscaris per iustitiam.
Nam etsi difficile sit intelligere, quomodo misericordia tua non absit a tua iustitia, necessarium tamen est credere, quia nequamquam adversatur quod exundat ex bonitate, quae nulla est sine iustitia, immo vere concordat iustitiae. Nempe si misericors es, quia es summe bonus, et summe bonus non es, nisi quia es summe iustus: vere idcirco es misericors, quia summe iustus es.
Adiuva me, iuste et misericors Deus, cuius lucem quaero, adiuva me, ut intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, .
Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et si faceres de non bonis tantum bonos et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo non iuste malis misereris, non debes misereri; et si non debes misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te iuste misereri malis.

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
