Latin
Poem capvi
Anselm, Proslogion capvi
Not analysed yet
Verum cum melius sit esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem quam non esse: quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si omnia non potes; aut misericors simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia, quoniam sensus circa corpus et in corpore sunt: quomodo es sensibilis, cum non sis corpus, sed summus spiritus, qui corpore melior est? Sed si sentire non nisi cognoscere aut non nisi ad cognoscendum est qui enim sentit cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum colores, per gustum sapores :non inconvenienter dicitur aliquo modo, sentire quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamvis non sis corpus, vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis, non quo animal corporeo sensu cognoscit.