# Proslogion capxix

Anselm, Proslogion, Poem capxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capxix

Sed si per aeternitatem tuam fuisti et es et eris, et fuisse non es futurum esse et esse non est fuisse vel futurum esse: quomodo aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit, ut iam non sit, nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri aut eris cras, sed heri et hodie et cras es. Immo nec heri nec hodie nec cras es, sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri et hodie et cras quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te. Nihil enim te continet, sed tu contines omnia.

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
