# Proslogion capxxii

Anselm, Proslogion, Poem capxxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capxxii

Tu solus ergo, Domine, es quod es, et tu es qui es. Nam quod aliud est in toto et aliud in partibus, et in quo aliquid est mutabile, non omnino est quod est. Et quod incepit a non esse et potest cogitari non esse et, nisi per aliud subsistat, redit in non esse; et quod habet fuisse quod iam non est, et futurum esse quod nondum est: id non est proprie et absolute. Tu vero es quod es; quia quidquid aliquando aut aliquo modo es, hoc totus et semper es. Et tu es qui proprie et simpliciter es; quia nec habes fuisse aut futurum esse, sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando non esse. Et vita es et lux et sapientia et beatitudo et aeternitas et multa huiusmodi bona, et tamen non es nisi unum et summum bonum; tu, tibi omnino sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint.

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
