Latin
Poem capxxiv
Anselm, Proslogion capxxiv
Not analysed yet
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita, quantum potes, quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt creator a creatura. Si enim bona est vita creata: quam bona est vita creatrix? Sic iucunda est salus facta: quam iucunda est salus, quae facit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum: quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo? Denique si multae et magnae delectatione sunt in rebus delectabilibus: qualis et quanta delectatio est in illo, qui fecit ipsa delectabilia?