# Proslogion capxxv.1-3

Anselm, Proslogion, capxxv.1 to capxxv.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capxxv.1

O, qui hoc bono fruetur: quid illi erit et quid illi non erit! Certe quidquid volet, erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia "nec oculus vidit nec auris audivit nec cor hominis" [1 Kor 2,9] cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum et satis est. Quid enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo: "fulgebunt iusti sicut sol" [Mt 13,43] Si velocitas aut fortitudo aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit: "erunt similes angelis dei" [Mt 22,30]; quia "seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale" [1 Kor 15,44], potestate utique, non natura. Si longa et salubris vita: ibi est sana aeternitas et aeterna sanitas; quia "iusti in perpetuum vivent et salus iustorum a Domino" [Ps 36,39] Si satietas: satiabuntur, "cum apparuerit gloria Dei" [Ps 16,15] Si ebrietas: "inebriabuntur ab ubertate domus Dei"] Si melodia: ibi angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda, sed munda voluptas: "torrente voluptatis suae potabit eos" [Ps 35,9] Deus. Si sapientia: ipsa Dei sapientia ostendet eius seipsam. Si amicitia: diligent Deum plus quam seipsos, et invicem tamquam seipsos, et Deus illos plus quam illi seipsos; quia illi illum et se et incivem per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia: omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit nisi sola Dei voluntas. Si potestas: omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet, per seipsum, ita poterunt illi quod volent, per illum; quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae: Deus suos "servos bonos et fideles supra multa constituet" [Mt 25,21.23]; immo "filii Dei" et dii "vocabuntur" [Mt 5,9] et erunt; et ubi erit Filius eius, ibi erunt et illi, "haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi" [Ps 81,6; Röm 8,17]. Si vera securitas: certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista vel potius bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum.

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
