# Proslogion capxxv.4

Anselm, Proslogion, capxxv.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anselm/proslogion/capxxv.4

Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, immo obrutum aerumnis: quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe, si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eandem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantundem pro singulis quantum pro teipso gauderes, si singulos sicut teipsum amares. Ergo in illa perfecta caritate innumerabilium beatorum angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum: quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quidque diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum, ita plus gaudebit absque existimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent "toto corde, tota mente, tota anima" [Mt 22,37], ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitate dilectionis: profecto sic gaudebunt "toto corde, tota mente, tota anima", ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.

---

Anselm, Proslogion. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/anselmproslogion.html.
