Latin
Poem 107
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 107
Not analysed yet
Femineo geminum designat nomine sexum
et candens piceum sepia claudit onus.
Vtilior nullus piscis per caerula oberrat,
cui pretium capto debuit esse duplum.
Praestat carne cibos, apicum dat felle figuras,
atque breui specie usum ad utrumque facit.
Hanc potius doctos adsumere conuenit escam,
quae sapit in morsu et probat articulos.