# Carmina in codicibus scripta 107

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Poem 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/107

Femineo geminum designat nomine sexum
et candens piceum sepia claudit onus.
Vtilior nullus piscis per caerula oberrat,
cui pretium capto debuit esse duplum.
Praestat carne cibos, apicum dat felle figuras,
atque breui specie usum ad utrumque facit.
Hanc potius doctos adsumere conuenit escam,
quae sapit in morsu et probat articulos.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
