# Carmina in codicibus scripta 11.44-83

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 11.44-11.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/11.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/11.44

lucet ebur, tantum egregio decus enitet ore.
Postquam introgressi et coram data copia fandi,
rex prior adgreditur dictis atque increpat ultro:
"Quo, moriture, ruis? Quae te dementia cepit?
Aut quisquam ignarum conubia nostra petentem
iussit adire domos? Quidve hinc petis? "inquit. At ille:
"Poenarum exhaustum satis est, miseretque pudetque?
"Pone animos et pulsus abi; miserere tuorum!
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Sunt aliae innuptae, thalamis ne crede paratis!
Ne pete conubiis natam: dabis, inprobe, poenas.
Ad quae subridens paucis ita reddidit heros:
"Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Ne tantos mihi finge metus tam fortibus ausis!
Nec morte horremus, nec nos via fallit euntis:
quo res cumque cadent, nec me sententia vertit.
Audentes Fortuna iuvat. Stat, quidquid acerbi est,
morte pati; quo fata trahunt retrahuntque, sequamur!
Talia dicentem iam dudum aversa tuetur
causa mali tanti: multos servata per annos,
qualis gemma micat fulvum quae dividit aurum,
inter utramque viam talem se laeta ferebat;
ac veluti Pariusve lapis circumdatur auro
arte nova, talis virgo dabat ore colores
insignis facie, oculos deiecta decoros.
Vritur infelix subitoque accensa furore
stare loco nescit: quis enim modus adsit amori?
Nulla Venus, nulli quondam flexere hymenaei;
solus hic inflexit sensus. Dum plurima volvit
in partisque rapit varias: famulumne parentis
audeat effari? Quae prima exordia sumat?
Incipit effari mediaque in voce resistit.
Versanti potior vix haec sententia sedit:
custodem ad sese per noctem plurima volvens
intra tecta vocat funditque has ore querellas:
"Quis novos hic nostris successit sedibus hospes?
Ire iterum in lacrimas misera et tam dira cupido?
En quid ago? Aut quaenam spondet fortuna salutem
per tot ducta viros? Qui nunc certamine tanto?
Vmbrarum hic locus est; quo me decet usque teneri?

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
