Latin · Elegiac couplet
Poem 115
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 115
Not analysed yet
In spatio Veneris simulantur proelia Martis,
cum sese aduersum sexus uterque uenit.
Femineam maribus nam confert pyrricha classem
et uelut in morem militis arma mouet,
quae tamen haut ullo chalybis sunt tecta rigore,
sed solum reddunt buxea tela sonum.
Sic alterna petunt iaculis clipeisque teguntur,
nec sibi congressi uir nocet an mulier.
Lusus habet pugnam, sed dant certamina pacem;
nam remeare iubent organa blanda pares.