# Carmina in codicibus scripta 16.84-110

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 16.84-16.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/16.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/16.84

Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo."
Dixit et in caelum paribus se sustulit alis
Conditus in nubem; hinc regia tecta subiuit
Dona ferens uictor, cari genitoris et ora.
Oscula libauit dextramque amplexus inhaesit.
Huius in aduentum cernes a sedibus imis
+Eruere summas arces et moenia uerti
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari.
Tunc autem innumerae gentes populique frequentes
Terrentur uisu subito. rex omnibus idem
Iura dabit populis pariter subigetque fateri,
Quae quis aput superos furto laetatus inani
"Sed uos, o lecti, ferro pro nomine tanto,
Quod superest, moriamur et in media arma ruamus.
Sanguine quaerendi reditus animamque litando."
Haec ubi pro meritis, finem dedit ore precandi.
Succedunt alii .. graues aetate ministri.
Pars in frusta secant onerantque altaria donis;
Tum demum pueri et pauidae longo ordine matres
Stant circum.
Quos ubi confertos munus circumtulit omnes,
Sic prior adgreditur mensas atque incipit ipse;
Et postquam primus summo tenus adtigit ore,
Accipiunt proceres pariterque antistites omnes
Et pueri rudes; sequitur tunc cetera pubes.
Protinus ad reditum quisquis ac tecta domorum
Tendimus, et laetum semper celebramus honorem.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
