Latin
17 = Hosidii Getae Medea, lines 17-hos-getae-med.421-17-hos-getae-med.461
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 17-hos-getae-med.421-461
Not analysed yet
ecce leuis summo descendere corpore pestis
incipit ac totis Vulcanum spargere tectis,
regalisque accensa comas, accensa coronam;
membra sequebantur, artus sacer ignis edebat.
diffugiunt comites, et quae sibi quisque timebat,
tecta metu petiere et sicubi concaua furtim
saxa petunt, furit immissis Vulcanus habenis.
nec uires heroum infusaque flumina prosunt
quaesitaeque nocent artes, miserabile dictu!
illa autem per populos aditumque per auia quaerit
arte noua speculata locum paribusque reuinxit
serpentum spiris uentosasque addidit alas,
ense leuis nudo, perfusos sanguine currus.
Quo sequar? aut quid iam misero mihi denique restat?
me, me, adsum qui feci, in me omnia tela
conicite, hanc animam quocumque absumite leto!
funeris heu tibi causa fui; dux femina facti!
Huc geminas nunc flecte acies et conde sepulchro
corpora natorum, cape dona extrema tuorum.
et tumulum facite et tumulo super addite carmen:
saeuus amor docuit natorum sanguine matrem
commaculare manus, et luctu[m] miscere hymenaeos.
Te super aetherias errare licentius auras,
crudelis mater! tanton me crimine dignum
duxisti et patrios foedasti funere uultus?
arma, uiri, ferte arma, date tela, ascendite muros!
Quo moriture ruis? thalamos ne desere pactos!
hortator scelerum, nostram nunc accipe mentem:
siue animo siue arte uales, [opta ardua pinnis
astra sequi] et si adeo dotalis regia cordi est
******nostrasne euadere, demens,
sperasti te posse manus? opta ardua pinnis
astra sequi clausumque caua te condere terra
et famam exstingui ueterum sic posse malorum.
haec uia sola fuit, haec nos suprema manebat
exitiis positura modum.
sat fatis Venerique datum est: feror exul in altum
germanum fugiens et non felicia tela
ultra anni solisque uias. quid denique restat?
et longum, formose, uale, et quisquis amores
aut metuet dulces aut experietur amaros.