Latin
17 = Hosidii Getae Medea, lines 17-hos-getae-med.97-17-hos-getae-med.157
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 17-hos-getae-med.97-157
Not analysed yet
si te nulla mouet tantae pietatis imago,
indulge hospitio noctem non amplius unam,
hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo.
Desine iam tandem: tota quod mente petisti,
largior et repetens iterumque iterumque monebo:
si te his adtigerit terris Aurora morantem,
unum pro multis dabitur caput.
O digno coniuncta uiro, dotabere, uirgo!
ferte facis propere, thalamo deducere adorti,
ore fauete omnes et cingite tempora ramis.
Velamus fronde per urbem
uotisque incendimus aras.
heu, corda oblita tuorum,
uatum praedicta priorum,
fati sortisque futurae!
spe multum captus inani,
mactat de more bidentis
Phoeboque patrique Lyaeo,
cui uincla iugalia curae,
cumulatque altaria donis.
tremere omnia uisa repente,
fibrae apparere minaces,
uox reddita fertur ad aures:
thalamis neu crede paratis!
funus crudele uidebis.
carpebant membra quietem,
animalia somnus habebat,
ferali carmine bubo
in fletum ducere uoces:
tristis denuntiat iras.
quae tanta insania, cives,
uelati tempora ramis?
thalamo deducere adorti,
quaeso, miserescite regi!
recubans sub tegmine fagi
diuino carmine pastor
uocat in certamina diuos:
ramo frondente pependit.
quae te dementia cepit,
saxi de uertice pastor,
diuina Palladis arte
Phoebum superare canendo?
raptim secat aera pinnis
fugiens minoia regna,
ausus se credere caelo
uitamque relinquit in auras.
demens uidet agmina Pentheus:
caput a ceruice reuulsum.
incensas pectore matres,
uocat agmina saeua sororum:
iuuenem sparsere per agros.
En, quid ago? uulgi quae uox peruenit ad aures?
obstipui, magnoque irarum fluctuat aestu
durus amor; taedet caeli conuexa tueri.
quae potui, infelix! quae meme in omnia uerti,
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent,
heu, Furiis, incensa feror! stat gratia facti:
illum ego per flammas et mille sequentia tela
per uarios casus, per tot discrimina rerum,
eripui leto; fateor me, arma impia sumpsi.
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo?