Latin
Poem 196
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 196
Not analysed yet
Monstrorum princeps elephans proboscide saeuus
Horret mole nigra, dente micat niueo.
Sed uario fugienda malo cum belua gliscat,
Est tamen expertis mors pretiosa feri.
Nam quae conspicimus montani roboris ossa,
Humanis ueniunt usibus apta satis.
Consulibus sceptrum, mensis decus, arma tablistis,
Discolor et tabulae calculus inde datur.
Haec est humanae semper mutatio sortis:
Fit moriens ludus, qui fuit ante pauor.