# Carmina in codicibus scripta 198.1-50

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 198.1-198.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/198.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/198.1

Vana uelut captae surgens formido parenti
femineos iuuenem iussit me sumere cultus
et celare uirum falsi per tegmina sexu.
unde ego lanificas temptaui inglorius artes
uirgineisque toris carpenda ad uellera inhaesi.
Nunc autem proprium seruans natura uigorem
conpellit fluxos umeris depellere amictus,
dum nos bella uocent rauco clangore tubarum:
mens quatitur saeuusque fouet praecordia Mauors.
Rumpe moras omnes, feruens in proelia uirtus,
nec fuerit latuisse meum! si classica temno,
dilexi latebras, neque iam ulla est culpa parentis.
nam cum respicio quo sim de semine cretus
semiferique animo recolo praecepta magistri,
nec puerum decuit muliebri pectora peplo
induere et teneram gressu simulare puellam.
Nunc igitur crescens annis sapientior aetas
deuouit Marti tenuit quae corda Cupido
belligerumque deum cum mens tum membra secuntur.
Stamina linquentes currant ad spicula palmae
terrificumque caput praefixa casside mitram
pellat et infragili decorentur tempora ferro!
arma tegant nostrum potius quam sipara corpus!
a telis ad tela decet transire iuuentam
atque hostes gladio quam lanas fundere fuso.
tenuia loricae cedant multicia forti
splendeat et raptus proiecto pectine mucro!
contemptis radiis onerentur bracchia pilis!
clausa diu thalamo reddamus pectora campo!
Praesumit certam uirtus sibi conscia palmam
ac dubios gaudet perferre interrita casus.
nil metuat qui magna cupit! constantia mentis
fata domat, nec iam potis est Fortuna nocere
securo mortis, cui non sunt bella timori.
fortibus una uiris parilisque per omnia sors est,
aut palmae aut leti pugnando adquirere laudem.
Cernere iam uideor quanta mercede cruoris
constabit raptus Paridi crimenque nocenti:
obuia cristatus cum sparserit agmina uertex
et solo aspectu claudentur Pergama nostro
cumque nouus fusos bellator fudero Teucros,
multa trahet Xanthi Troiana cadauera gurges
maioremque feret cultorum sanguine cursum.
Sed mihi quis referat: 'tu, quem praesaga creatrix
subducens fatis alieni schemate sexus
ad Lycomedeos fecit transire penates
depositumque suum uoluit committere blandis
uirginibus, ne, te rapiat si Martius ardor,
orbatam crucies inuiso funere matrem,
uadis in arma ferox thalamum natumque relinquens?

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
