# Carmina in codicibus scripta 21.133-177

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 21.133-21.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.133

Hoc patet adsidue, patet omnibus, utpote quisque
insistit precibus, nec fas est claudere postes.
Ingressos nullos seruat custodia, nulla
egressos, licet <et> semper discurrere ad aras,
omnibus et simulacra modis contingere miris;
dona etiam ueterum populorum, insignia regum,
et laudare licet cunctis et tangere fas est.
Ianitor hinc longe est primoque in limine custos.
ipse etiam interdum penitus discendit ab aris
antistes metuitque precantibus arbiter esse.
Hinc facilis causa scelerum facilisque malorum.
Nullus custodit templum, quia creditur aras
caelicolum seruare timor. Patet omnibus ergo.
Sic Phrygiae spes sola perit, dum milite lecto
Palladii numen seruantibus undique Teucris
ingressus templum furtim non creditur hostis,
et licet Iliacus flammam Vestamque regentem
hoc metuens Priamus muris uallasset et armis,
dum tamen ingressos fas qui sint poscere non est,
inuisum e templis antistes fugit Vlixen.
Non mirum est ergo, quod nos sic perfidus iste
decepit, templis numquam suspectus et aris,
sicut Pergameas caesis custodibus aras
audax, ut numen raperet, penetrauit Achiuus.
Nunc quoniam cunctis manifestum cernimus esse
ad causam scelerum templum patuisse rapinis,
quod sequitur, certo tractandum examine rerum est:
An ualeat persona nefas committere tantum.
Quid metuat pauper (neque enim est iam diues habendus,
et cum dona ferat; quamuis maria alta peragret
perditus et templis furtiuum congreget aurum,
pauper erit, cui nullus honos, cui gratia nulla,
non clarus genitor, non noto semine mater)?
Scilicet horrescit, prisco sine nomine auorum
ne cadat in fasces, miser undique, solus ubique!
An non hoc genus est, cuius de examine multo
quisquis honoratos respexit forte potentes
ob meritum fulgere uiros, mox improbus, audax,
fortunam incusans et tetro liuidus ore
pauperiem monstrat superis ac pectore laeuo
dira quiritatus fundit conuitia caelo?
Pauperis omne nefas: facile scelus aptus ad omne,
in pretium pronus, despectu numinis audax,
uilis, iners, scaeuus, turpis, temerarius, ardens,
perditus, abiectus, maledictus, sordidus, amens.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
