# Carmina in codicibus scripta 21.178-220

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 21.178-21.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.178

An non sunt isti, quorum de nomine multi,
ducere concessis dum nolunt artibus aeuum,
caedibus infamant siluas et crimine cauto
insidias tendunt domibus gregibusque rapinas?
In quibus haut ulla est caro de sanguine cura;
pactas temporibus uendunt in proelia mortes.
An uobis mirum est, furtum quod fecerit ille,
sanguinis et uitae pretium cui extinguit honorem?
Nunc age, si ueris tractauimus undique causis,
pauperis esse nefas, quidquid peccatur in orbe,
quod superest, positis iam rebus ab ordine primo
an uindex sceleris sit raptor <et ipse>, uidendum est.
Neptuni e templo uotiuum perdimus aurum.
Heu male cum diris altaria iuncta metallis!
Qui primus templis aurum dedit omine diro,
is causa scelerum primus fuit. Omne paratas
in facinus mentes hominum succendier auro
non scierat? Rectis semper contraria rebus
fulua metallorum est rabies; haec proelia miscet,
haec castos uendit thalamos, haec polluit aras.
Mille nocendi artes. Volumus si uisere priscos,
dicite, quod facinus commissum non sit ob aurum.
Auro ardet Glauce, Danae corrumpitur auro,
auro emitur Pluton, Phlegethon transcenditur auro,
proditur Amphiaraus atque Hector uenditur auro;
hoc Medea maga est, serpens uigil, exul Iason,
hoc Mida ieiunus, Paris ultus, †naufragus Helles,
hoc †sapiens Furia, Venus inuida, Iuno cruenta,
Hippomenes cursu uelox, hoc tarda Atalante est.
Aurum quod nigris Pactolus miscet harenis,
quod condit tellus, tristis quod celat Auernus,
quod ferrum intundit, liquidus quod conficit ignis,
quod furor exposcit demens, quod praelia †saeua,
quod raptum queritur coluber, quod Punica uirgo
amissum plangit, Tyria damnandus in aula
Pygmalion caeso quod perdit fraude Sichaeo,
quod tutum nec templa tenent nec pauperis ardor.
'Qui raperet, donum templis non redderet' inquit.
Sentio, quas nobis subrepto praeparet auro
callidus ambages: templorum abscondere furem
cultoris temptat donis et diuite censu
pauperiem foedam scelerum causamque malorum
excusat largus; nos autem insistimus inde.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
