# Carmina in codicibus scripta 21.221-261

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 21.221-21.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/21.221

Hoc ideo factum est, ut crimen frangere possis.
Hinc etiam est illud, docto quod concipis astu,
squamigerum in piscem raptum uertatur ut aurum,
ut titulum inscribas 'Tibi nunc, salis alme profundi,
quod dedimus, Neptune, tuum est'. pulcre omnia, pulcre
dissimulas; sed uera patent. Iam frangere uotum est
hoc quoque, quod longo meditatum tempore profers,
argumentum ingens: 'templis non redderet aurum,
qui tulerat.' Macte, scelerum doctissime rhetor,
uerborum auxiliis subuerso crimine rerum!
Reddere te donum deus inpulit, inpulit ardor,
inpulit et scelerum mens conscia, conpulit index
furtorum semper timor anxius atraque mentis
tristities pallensque metus resecansque medullas
post causam raptus trepidis penitudo secunda.
Haec scaeuos uexant. Non sunt, mihi credite, non sunt
Eumenides dirae, fallax quas fabula narrat
Cocyti in gremio rapidi, Phlegethontis ad ignes
Tartarei, incinctas facibus, serpente, flagellis:
sed metus et facinus, sed mens est conscia praui.
Ni fallor, uictum est, magno quod protulit astu.
Sed superest pars magna mihi de crimine uero:
'Qui raperet, totum templis non redderet.' Ergo
hoc quoque sic uincam, uerum fatearis ut ipse.
Sustuleras templis; partiris, perfide, furtum;
non totum reddis: superauit copia mentem.
Nunc quoniam manifesta fides gradibusque malorum
hinc illinc lucent conlatis crimina rebus,
officium inuadam, ualeant ut cernere cuncti,
piscandi doctis semper nil nequius esse.
Hic taceam, audaces ducit quod pallida semper
in scelus omne fames, secretaque litora cogunt.
Hoc loquor: infaustis leuior cum scanditur alnus,
quid faciant remo celeri lemboque uolantes,
excussum uentis pelagus cum litora frangit:
naufragium expectant. Sidit cum rapta sub undas
puppis, submersi fundo scrutantur harenas.
At cum lassatus portum uix nauita uidit,
furta parant missosque secant in litora funes.
O scelerum auctores, tetro et cum crimine ponti
cladum participes et tempestatis amici!

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
