Latin
Lines 21.262-21.285
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 21.262-285
Not analysed yet
Haec quoque si excutitur, quam magni criminis ars est!
Non scelus est, unco piscem quod fallitis amo,
quod placidas subter lina intertexitis undas?
Piscibus adsuetis fallaces tendere morsus
Neptuni pulcrum uisum est non parcere templis.
Iam satis haec. Factis <mea> uox inpensa nefandis
piscantis facinus cecinit uersuque coegit
aurum, templa, nefas, titulos, epigrammata, munus.
Supplicium restat scelerum, quod reddere debet
iudex, horrendo tollens tortore securim.
Dicite, quos ius est examina figere causis,
dicite iam poenas mandatas legibus almis.
Vos quoque, quis ferro mortales caedere fas est,
cum iam damnati iugulos ac colla petetis,
ne campis patriaeque loco nec caedite iuxta.
Deprecor. Ad nigras ducatur uinctus harenas,
ultima despumans pelagus qua litora lambit;
hic iaceat medius ponto terrisque nefandus,
et cum sollicitum uentis mare tollitur alte,
destruat unda rogum rapiantque animalia corpus.
Hic tamen expositis tumulos conponite membris
et titulum facite et uersu hoc includite carmen:
'Piscibus hic uixit, deprensus piscibus hic est,
piscibus occubuit. Spes crimen poena sub uno est.'