Latin
Poem 23
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 23
Not analysed yet
Pinge, precor, pictor, tali candore puellam
qualem finxit Amor, qualem meus ignis anhelat.
nil pingendo neges; tegat omnia Serica vestis,
quae totum prodat tenui velamine corpus.
te quoque pulset amor, crucient pigmenta medullas;
si bonus es pictor, miser in suspiria pinge.