Latin
Poem 279
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 279
Not analysed yet
Victe pudor, conpone preces! Secreta duorum
tertius ignoret; sit tantum littera testis
Inmensum locutura nefas. Metus unicus urget,
ne speret iuuenis lacrimas finxisse nouercam.
Hinc tamen incipiam. Caeli regnator amauit
et thalamos tenet una soror; nec crimine dignum est,
quod mundus cum lege facit. Telluris alumnus
unus in orbe fuit: nulla est cognatio plebis?
Venimus ex uno mixti patre, matre, sorore.
Ne metuas facinus! 'Non uult hoc scire Cupido.'
Pignus habes tabulas: rea sum semper, rea sola.
Sed si uirgineum suffundunt ora ruborem,
uel negature ueni. Liceat sperare rogantem
et fastus tolerare tuos. Sequar ora superbi,
oscula suspensis defigam singula plantis.
Me cruciet captiuus amor, nemus omne resultet
Hippolytum, secumque ferat uox ultima nomen.
Testor amoris onus Venerisque insignia nostrae:
dum uolo, dum nolo, dum uincor scribo repugno,
suspensos collo laqueos rogatura resolui.