# Carmina in codicibus scripta 286.119-157

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 286.119-286.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/286.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/286.119

et fera sum sapiens, sapiens fera si qua uocatur.
Alma Iouis nutrix, longo uestita capillo,
culmina difficili peragrans super ardua gressu,
custodi pecoris tremula respondeo uoce.
Setigerae matris fecunda natus in aluo,
desuper ex alto uirides exspecto saginas,
nomine numen habens si littera prima periret.
Dissimilis patri, matri diuersa figura,
confusi generis, generi non apta propago;
ex aliis nascor, nec quisquam nascitur ex me.
A fluuio dicor, fluuius uel dicitur ex me.
Iunctaque sum uento, quae sum uelocior ipso;
Et mihi dat uentus natos nec quaero maritum.
Quattuor insignis pedibus manibusque duabus,
dissimilis mihi sum, quia sum non unus et unus;
et uehor et gradior, quia me duo corpora portant.
Grande mihi caput est, intus sunt membra minuta;
pes unus solus, sed pes longissimus unus.
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.
Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare;
nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;
et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.
Tota uocor Graece, sed non sum tota Latine;
ante tamen mediam cauponis scripta tabernam.
In terra nascor, lympha lauor, unguor oliuo.
Pendeo dum nascor, rursus dum pendeo cresco;
pendens commoueor uentis et nutrior undis.
Pendula si non sim, non sum iam iamque futura.
Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam.
Sed sunt mordentem multi mordere parati:
nemo timet morsum, dentes quia non habet ullos.
Purpura sum terrae, pulchro perfusa rubore,
saeptaque, ne uioler, telis defendor acutis.
O felix, longo si possim uiuere fato!
Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima uirtus;
spiritus est magnus, quamuis sim corpore paruo.
Nec mihi germen habet noxam nec culpa ruborem.
Dulcis odor nemoris, flamma fumoque fatigor;
et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
