# Carmina in codicibus scripta 286.158-197

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 286.158-286.197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/286.158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/286.158

Nec mihi poena datur, sed habetur gratia danti.
De lacrimis et pro lacrimis mea coepit origo;
ex oculis fluxi sed nunc ex arbore nascor,
laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.
Dens ego sum magnus populis cognatus Eois.
Nunc ego per partes in corpora multa recessi;
nec remanent uires, sed formae gratia mansit.
Herba fui quondam, uiridi de gramine terrae;
sed chalybis duro mollis praecisa metallo
mole premor propria, tecto conclusa sub alto.
Ambo sumus lapides, una sumus, ambo iacemus.
Quam piger est unus, tantum non est piger alter:
hic manet immotus, non desinit ille moueri.
Inter saxa fui quae me contrita premebant;
uix tamen effugi totis collisa medullis.
Et nunc forma mihi minor est, sed copia maior.
Nolo toro iungi, quamuis placet esse maritam.
Nolo uirum thalamo: per me mea nata propago est.
Nolo sepulcra pati: scio me submergere terrae.
Exiguum munus flexu mucronis adunci
fallaces escas medio circumfero fluctu.
Blandior ut noceam; morti praemitto saginam.
Longa sed exilis, tenui producta metallo,
mollia duco leui comitantia uincula ferro;
et faciem laesis et nexum reddo solutis.
Maior eram longe quondam, dum uita manebat;
at nunc exanimis, lacerata, ligata, reuulsa,
dedita sum terrae, tumulo sed condita non sum.
In caput ingredior, quia de pede pendeo solo.
Vertice tango solum, capitis uestigia signo;
sed multi comites casum patiuntur eundem.
Findere me nulli possunt, praecidere multi.
Sed sum uersicolor, albus quandoque futurus;
Malo manere niger: minus ultima fata uerebor.
Non sum cincta comis et non sum compta capillis:
intus enim crines mihi sunt quos non uidet ullus;
meque manus mittunt manibusque remittor in auras.
Dentibus innumeris sum toto corpore plena.
Frondicomam subolem morsu depascor acuto;
mando tamen frustra, quia respuo praemia dentis.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
