# Carmina in codicibus scripta 286.41-79

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 286.41-286.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/286.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/286.41

Nec mihi dant stellae lucem nec Cynthia lumen.
Ex alto uenio, longa delapsa ruina.
De caelo cecidi, medias transmissa per auras:
sed sinus excepit qui me simul ipse remittit.
Vnda fui quondam, quod me cito credo futuram.
Nunc rigidi caeli duris conexa catenis
et calcata pati possum nec unda teneri.
Puluis aquae tenuis, modico cum pondere lapsus,
sole madens, aestate fluens, in frigore siccus,
flumina facturus totas prius occupo terras.
Est domus in terris, clara quae uoce resultat:
ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
Longa feror uelox, formosae filia siluae,
innumeris pariter comitum stipata cateruis.
Curro uias multas, uestigia nulla relinquens.
Mira tibi referam nostrae primordia uitae:
nondum natus eram nec eram iam matris in aluo;
iam posito partu natum me nemo uidebat.
Non possum nasci si non occidero matrem;
occidi matrem, sed me manet exitus idem:
id mea mors patitur quod iam mea fecit origo.
Littera me pauit, nec quid sit littera noui;
in libris uixi nec sum studiosior inde.
Exedi Musas nec adhuc tamen ipsa profeci.
Pallas me docuit texendi nosse laborem:
nec pepli radios poscunt nec licia telae.
Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fingo.
Porto domum mecum, semper migrare parata,
mutatoque solo non sum miserabilis exul,
sed mihi concilium de caelo nascitur ipso.
Raucisonans ego sum media uocalis in unda,
sed uox laude sonat quasi quae laudetur et ipsa;
cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.
Tarda, gradu lento, specioso praedita dorso,
docta quidem studio, sed saeuo prodita fato;
uiua nihil dixi, quae sic modo mortua canto.
Caeca mihi facies, atris obscura tenebris;
nox est ipse dies nec sol mihi cernitur ullus.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
