# Carmina in codicibus scripta 390

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Poem 390. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/390

Aurea concordi quae fulgent fila metallo
setarum cumulis consociare uolo.
Sericeum tegmen, gemmantia texta Laconum,
pellibus hircinis aequiperanda loquor.
Nobilis horribili iungatur purpura burrae;
nectatur plumbo fulgida gemma graui:
sit captiua sui nunc margarita nitoris
et clausa obscuro fulgeat in chalybe:
Lingonico pariter claudatur in aere smaragdus;
conpar silicibus nunc hyacinthus eat:
rupibus atque molis similis dicatur iaspis.
Eligat infernum iam modo luna chaos.
Nunc etiam urticis mandemus lilia iungi,
purpureamque rosam dira cicuta premat:
nunc simul optemus despectis piscibus ergo
delicias magni nullificare freti;
auratam crassantus amet, saxatilis anguem,
limacem pariter nunc sibi tructa petat;
Altaque iungatur uili cum uulpe leaena,
perspicuam lyncem simius accipiat;
iungatur nunc cerua asino, nunc tigris onagro,
iungatur fesso concita damma boui.
Nectareum uitient nunc lasera tetra rosatum
mellaque cum fellis sint modo mixta malis;
gemmantem sociemus aquam luteumque barathrum;
stercoribus mixtis fons eat inriguus.
Praepes funereo cum uulture ludat hirundo;
cum bubone graui nunc philomela sonet;
tristis perspicua sit cum perdice cauanus
iunctaque cum coruo pulchra columba cubet.
Haec monstra incertis mutent sibi tempora fatis
rusticus et seruus si petat Eucheriam!

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
