Latin · Dactylic hexameter
Lines 4.92-4.122
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 4.92-122
Not analysed yet
Quid tibi Mercurius fallax promisit eunti?
Quid prodest coluisse Lares Ianumque bifrontem?
Quid tibi Terra parens, mater formonsa deorum,
quid tibi sacrato placuit latrator Anubis?
Quid miseranda Ceres, subter Proserpina matre,
quid tibi Vulcanus claudus, pede debilis uno?
Quis te plangentem non risit, calvus ad aras
sistriferam Fariam supplex cum forte rogares,
cumque Osirim miserum lugens latrator Anubis
quaereret, inventum rursum quem perdere posset,
post lacrimas ramum fractum portares olivae?
Vidimus argento facto iuga ferre leones,
lignea cum traherent iuncti stridentia plaustra,
dextra laevaque istum argentea frena tenere,
egregios proceres currum servare Cybellae,
quem traheret conducta manus Megalensibus actis,
arboris excisae truncum portare per urbem,
Attin castratum subito praedicere solem.
Artibus heu magicis procerum dum quaeris honores,
sic, miserande, iaces parvo donatus sepulcro.
Sola tamen gaudet meretrix te consule Flora,
ludorum turpis genetrix Venerisque magistra,
conposuit templum nuper cui Symmachus heres.
Omnia quae in templis positus tot monstra colebas,
ipsa mola et manibus coniunx altaria supplex
dum cumulat donis votaque in limine templi
solvere dis deabusque parat superisque minatur,
carminibus magicis cupiens Acheronta movere,
praecipitem inferias miserum sub Tartara misit.
Desine post hydropem talem deflere maritum,
de Ioue qui Latio voluit sperare salutem!