# Carmina in codicibus scripta 485.116-156

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 485.116-485.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.116

"Dum fortem, qui sit uaecors, comemque uocat se,
qui sit prodigus, et clarum, qui infamis habetur".
Interfatio, cum quaedam medio ordine famur.
"Huc ut uenimus, interea - nam tempus erat uer,
et sacrum Florae et Cereri nemus - imus ad aras".
Est suffessio, cum sensi<m> pro parte fatemur.
"Verum Academicus est". "Esto: tamen omnia nulli
in dubium reuocant, at quaedam et pleraque, si ui<s>".
Anticipatio fit, contraria cum occupo uerba.
"Credo, ille <et> flebit multum et iurabit, amicos
producet testes: sed uos rem quaerere par est".
Adsimulamentum <fit> cum simile hoc facio illi.
"Nam plebeius homo, ut ferme fit libera in urbe,
legibus et puncto regnat suffragioloque".
Inreticentia, cum uerum reticere negamus.
"Dicere, quod res est, cogor; uos ista, Quirites,
vos facitis, dum non dignis donatis honores".
Propositum, cum proponas, quod deinde repellas.
"Est ornanda domus spoliis: hic ornat amicam
exuuiis. Leges discendum est: discit amores".
Cuncta ad cuncta, ut: "Gens Graia, Afra, Hispanica seruit;
nam partim meritost ultus, partim insidiantes
praeuenit, partim uictor uirtute subegit".
Est coniunctio conque gregatio, cum adcumulo res.
"Multa hortantur me: res, aetas, tempus, amici,
concilium tantae plebis, praenuntia uatum".
Conciliatio, diuersum si conciliamus.
"Prodigus <est> et parcus idem; <nam> nescit uterque
uti opibus. Peccant ambo; res dedecet ambos".
Teriuga sunt, quae respondent secum ordine trino.
"Si neque diuitiis polles neque corpore praestas
nec corde exuperas, cur te dicam esse beatum?".
Fit depictio, cum uerbis ut imagine pingo.
"Pocula, serta tenens flexa ceruice iacebat,
limodes, grauis optutu, madido ore renidens".
Est correctio, cum in quodam me corrigo dicto.
"Nam tarde tandem - tarde dico? immo hodie, inquam".
Vel sic: "Non amor est, uerum ardor uel furor iste".
Fit praeoccursio, si reddas prius posteriori,
ut: "pluuias cernas nolle istos ac cupere illos:
lirantes cupiunt imbrem noluntque uiantes".

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
