Latin
Lines 485.40-485.78
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 485.40-78
Not analysed yet
Haec duo coniunctim faciunt, communio ut<i> sit.
"Vis callere aliquid? discas; uis nobilitari
ingenio? discas; uis famam temnere? discas".
Fit replicatio, si gemines iteramine quaedam.
"Ibo in eum, sit uel pollens ut fulmine dextra,
pollens fulmine dextra, fero bis praedita ferro".
Est breuitas, raptim paucis cum dicimus multa.
"Mentem contempla; nam consilio ualuit, fors
decepit. Se<d> pe<cc>at. Homo est. Concede; fatetur".
Si uerbum diuerse iteres, distinctio fiet.
"Cuiuis hoc homini dones: homo si modo, nolit".
"O mulier, uere mulier! scelera omnia in hoc sunt".
Multiiugum dico, articulis quod pluribus iungo.
"Ille hunc fallit, at hic gaudet, nos uero timemus
praesertim in peregri ne fas abrumpere tentet".
Abiunctum contra est, si nullis singula necto.
"Cognoscas qui sis, cures te, uir sapiens sis,
+et prius +uerpus: timet illum quaelibet unum".
Disparsum reddo, quod passim +non +ordine reddo.
"Ambo Iouis merito proles, uerum ille equitando
insignis Castor, catus hic pugilamine Pollux".
Fit percursio, percurro cum singula raptim.
"Non uim maiorem inueniet, parilem simili in re
uincemus, non audebit certare minore".
Fit conexio, posterius si necto priori.
"Cum sensi, dixi; cum dixissem, inde suasi;
Cum suasissem, abii; simul atque abii, indupetraui".
Illa resumptio fit, quaedam cum dicta resumo.
"Cognitus est nobis, iam cognitus; ac bene noui".
"Tu uere sapiens cunctis; immo ipsa Minerua".
Fit concessio, cum quiduis concedimus optet.
"Nesciuit uel non potuit uel noluit: ut uis,
pone, tibi permitto; tamen non debuit uti".
Intersertio, cum inseritur sententia quaedam.
"Pollet enim forma, quod signum aetatis habendum est,
fortuna, quae sola potest quemcumque beare".
Fit geminatio, cum sensus geminamus eosdem.
"Thebae autem, Thebae, uicina urbs inclitaque olim".
"Mi nate, o mi nate, meae spes sola senectae".