# Carmina in codicibus scripta 485.79-115

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 485.79-485.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/485.79

Exclamatio ea est, quam ut motus reddo repente.
"At, postquam uictum uideo me, tu inproba et amens,
Fortuna, es, quos sublimas mox ipsa premendo!".
Fit parimembre ubi membra + aequa et + circuitus sunt.
"Cui nec finis adest cupiendi nec modus extat
utendi, citus in dando est, celer in repetendo".
Cum priuis propria attribuas, fit distribuela.
"Huic furta in manibus, fuga plantis, uentre sagina.
Tu sumptu pauper, dando dis, ingenio rex".
At rem<e>atio fit cum rursus me redigo ad rem.
"Verum longius excessi nec tempore in ipso
fortasse indulgens animis: ergo redeo illuc".
Fit uariatio, cum simili re nomina muto.
"Regnauit Libyco generi, regnauit et Argis
Inachiis, dominatus item est apud Oebaliam arcem".
Declinatio, cum uerbo declino parumper.
"A primo puerum rectum est condiscere recte".
"Dignos digna manent, plerumque bonis bene uortit".
Definitio fit, cum rem definio pro me.
"Diligere, hoc prorsum est + uero id + prosit et illi;
nam qui ad se reuocat quod uult, mihi sese amat ipse".
Confine est, simili fini cum claudimus quaedam.
"Cum minus indignatur, ibi magis insidiatur,
ut metuas noxam, si non ostenderit iram".
Aequiclinatum est, quod casu promimus uno.
"Auxilium, non consilium, rata, non cata uerba,
rem, non spem, factum, non dictum quaerit amicus".
Multiclinatum contra, uarianti<b>us quod fit.
"Tu solus sapiens, tibi cuncti cedere debent,
a te consilium petere et tua dicta probare".
Subparile est, alia aequisono si nomine dicas.
"Mobilitas, non nobilitas". "Bona gens, mala mens est".
"Diuidiae, non diuitiae". "Tibi uilla fauilla est".
Est subnexio, propositis subnectere quaeque.
"At nos non ut tu: nos simplicitate, tu ar<t>e".
"Hoc das, hoc adimis nobis: das spes, adimis res".
Subdistinctio fit, cum rem distinguimus ab re.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
