# Carmina in codicibus scripta 491

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Poem 491. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/491

Sume, sacer meritis, ueracis dicta poetae,
Quae sine figmenti condita sunt uitio.
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam iustus ait talia Sedulius.
Asteriique tui semper meminisse iubeto,
Cuius ope et cura(==CURA_) edita sunt populis.
Quem quamuis summi celebrent per saecula fastus,
Plus tamen ad meritum est, si uiget ore tuo.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
