Latin
Lines 494b.49-494b.96
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 494b.49-96
Not analysed yet
Sic mater potes esse dei. Iam tolle serenum
Laeta animum tantoque libens haec aspice uultu,
Vt deceat genuisse Iouem. depone pauorem
Indignum partu, natumque exemplar habeto.
Cui metuis, nihil ipse timet. nam numine recto
Ridebas tu, diue, truces, animosque superbos
De genitore tenes, uotisque aptissimus orbis
Gaudebas tantum iam tum meruisse nouercam.
Corripis exiguis mox grandia guttura palmis,
Et manibus teneris cogens in brachia pondus
Constringis pressos, releuans tellure, dracones.
Efferat aetherium, quantum uolet, orbis in axem
Latoidas uerosque probet sua fabula diuos,
Quod Delo iam stare licet: non aequa laborum
Gloria, nec parili serpentes sorte necarunt:
Illi unum ferro, geminos et inermis et unus!
His coeptis non ulla parat cunabula partus,
Diue, tibi; sed cum totis iam bruma rigeret
Imbribus et solidis haererent flumina lymphis,
Nudum praegelidis durando firmat in undis.
Vtque rudes primo temptasti robore gressus,
Frondosae deserta uagus penetralia siluae
Secura iam matre petis telisque tremendis
Ludis et aerias adducto deicis arcu
Aut funda uiolentus aues noctemque sub astris
Exigis et puram fractis bibis amnibus undam.
Immanem interea Nemeae per lustra leonem
Ipsa Chimaeraea cretum de gente nouerca
In tua depastis armabat uota iuuencis
Augebatque fero uires rabiemque iuuabat,
Naturam minus esse putans. <Heu> quanta uirorum
Funera! quam multos strauit cum gentibus agros!
Non illum magnae uiduatis moenibus urbes
Armorum fregere minis, Martique domando
Adsuetas morsu fudit grauiore cateruas.
Hunc grauis Eurystheus -nam te, quo cuncta leuares,
Imperium duri uoluit(==VOLUIT) sufferre tyranni
Sic mundo Fortuna fauens -hunc sternere leto
Imperat. at nullum uirtus reticenda per aeuum
Dignaque sidereos post membra intrare recessus
Posse mori quam uile putat! namque impiger ultro
Vadis <et> inmensae scrutatus deuia siluae
In noua sanguineos armantem uulnera rictus
Admonita feritate +iubas uisuque cruentus
Excussis mouet arma toris dubiumque residens
Infremit. inuadis trepidum solisque lacertis
Grandia corripiens eluso guttura morsu
Inbellem fractis prosternis faucibus hostem.