# Carmina in codicibus scripta 494c

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Poem 494c. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/494c
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/494c

Virgo parens hac luce deumque uirumque creauit
gnara puerperii, nescia coniugii.
Obtulit haec iussis uterum docuitque futuros,
sola capax Christi, quod queat esse fides.
Credidit et tumuit: uerbum pro semine sumsit.
Saepserunt magnum paruula membra deum.
Conditor extat opus: serui rex induit artus
mortalemque domum uiuificator habet.
Ipse sator semenque sui matrisque creator,
filius ipse hominis, qui deus est hominis.
Adfulsit partus: lucem lux nostra petiuit,
hospitii linquens ostia clausa sui.
Virginis et matris seruatur gloria consors:
mater das hominem noscere, uirgo deum.
Vnius colitur duplex substantia nati:
uir, deus, haec duo sunt unus, utrumque tamen.
Spiritus huic genitorque suus sine fine cohaerent,
triplicitas simplex simplicitasque triplex.
Bis genitus, sine matre opifex, sine patre redemptor,
celsus utroque modo, celsior unde minor.
Sic uoluit nasci, domuit qui crimina mundi,
et mortem iussit mortuus ipse mori.
Nostras ille suo tueatur numine uitas;
protegat ille tuum, Rusticiana, genus.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
