Latin
Poem 608
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 608
Not analysed yet
Tullius Arpinas ex ordine natus equestri,
Sed uirtute sua consul in urbe fuit.
Quem Catilina malus coniuratique nocentes
Senserunt uigilem ciuibus esse suis.
Hunc tamen (o pietas!) tres occidere tyranni;
At Lamia ille pio subposuit tumulo.