# Carmina in codicibus scripta 662

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Poem 662. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/662
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/662

Praeteriens hominum sortem miserere, uiator,
Deque meis, restent quae tibi fata, uide.
En mihi terra domum praebet +cinisque(==CI+NISQVE-) sepulchrum,
Vermis et exiguus membra caduca uorat.
Conditor omnipotens paradysi cum esse colonum
Iusserat, hanc tribuit culpa nefanda uicem.
Nomine Felicem me olim dixere parentes,
Vita dicata mihi hic, ars medicina fuit.
Aegros multorum potui releuare dolores,
Morbum non potui uincere ab arte meum.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
