Latin
Poem 747
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 747
Not analysed yet
Flora uenit. quae Flora? dea an de gente Latina?
Non reor; at Chloris dicta per arua fuit.
Huius in aduentum radiant de nocte lucernae;
Nam nitet atque hilarat lumine cuncta suo.
Cerea materies apibus debetur amicis,
Floribus atque horti sit precor aequa mei,
Non ut mel rapiam, cuius non tangor amore,
Sed cera in talem fiat ut alba diem.