Latin
Lines 761.43-761.76
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 761.43-76
Not analysed yet
Arcticus his signis finitur circulus: extra
Laeua Bootis inest dextro cum poplite flexo
Herculis innixi pedibus, umeris quoque Cephei(==CEPHE. I);
Tum siliquastrensis tangit confinia basis.
Solstitialis et hoc signorum limite constat:
Arcturus lapsusque genu, Cepheia coniunx,
Anguiger oblongus, curui quoque sinciput anguis
A superis tanguntur eo cum coniuge Persei
(Cui tamen arctophylax est in contraria uersus
Pegaseo iunctae medio) pedibusque marito
Qui sectus laeuo cubito cum crure sinistro
Heniochi caput ut currens ex puluere foedat;
Ille tamen quasi lora tenens pede cornua tauri
Deprimit ac geminis traiectis denique collis
Inter aselliferi consurgit lumina cancri,
Currens per pectus, uentrem lumbosque leonis
Perque caput dextramque alam uolitantis oloris.
Qui lucis noctisque pares dat circulus horas
Arietis ima pedum recipit uestigia primum
Semibouisque genu praecidit et inguinis eius,
Vltima quem fudit putens urina deorum;
Sustinet et geminos flexus ex ore draconis,
Exit et a genibus longo serpente ligati,
Postquam chelarum longissima brachia pressit;
Tum Ganymedeae raptricis transilit alam
Pegaseamque iubam dirimens ex ordine pisces.
Quid hiemalis agat signorum corpora scindens
Decollatus eo nouit qui spicula mittit
Piscinusque caper, nec non lymphaticus auspex
Et pistrix, fluuius, lepus et leporarius adsunt,
Finditur et puppis, Centauro terminat orbis.
Vltimus, auersus boreae, +sua dindima solis
Manibus ostendit fluuio finitus et Argo,
Centaurique pedes postremos tangit et aram.