Latin
Poem 785b
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 785b
Not analysed yet
Principium cui sola fuit diuina uoluntas,
Aetas non frangit demoliturque uetustas.
Dissoluit tempus quidquid producit adesse,
Si non ad praesens, constat quandoque necesse.
Ergo super tali qui luget conditione,
Aut nihil aut minimum claret rationis habere.