# Carmina in codicibus scripta 8.43-83

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 8.43-8.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/8.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/8.43

Nec mora, missus adest fati sortisque futurae.
Scinditur incertum studia in contraria uulgus.
Hinc atque hinc ardent animi: uox omnibus una est.
Et quamuis socium certent superare priorem,
Ima petunt: ueris facilis datur exitus umbris.
Praecipites pariterque ruunt, non deficit alter.
Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti,
Quae loca quiue habeant homines, ubi sistere detur
In summo collem, qui plurimus; alter ab illo
Est locus, quem iuxta sequitur, quo deinde sub ipso
Hic locus est partis semper sublimis: at illum
Quinque tenent ebuli bacis minioque rubentem.
Terna tibi haec primum fundo uoluuntur in imo.
Sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus.
Triginta magnos aduersosque orbibus orbes
Eloquar (an sileam?), leuium spectacula rerum;
Mores et studia et populos et praelia uictis
Expediam, sed summa sequar fastigia rerum.
Primus abit; capit ante locum fremituque secundo
Prima ten<et fid>ens animi risuque soluto
Voce uocat.
Tum uero in curas animo[s] diducitur omnis,
Quem petis, obtutuque haeret defixus in uno
Atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc,
Spemque metumque <inter>, secumque ita corde uolutat.
Vt primum discussae umbrae et lux reddita menti,
Sortitus fortunam oculis sic incipit ore:
"Quae nunc deinde mora est? Veniam quocumque uocaris
Quin age, si qua animo uirtus, et consere dextram:
Efficiam, posthac ne quemquam uoce lacessas".
Dixit et aduersum magna ter uoce uocauit,
Terque quaterque simul uox ingeminata remugit.
Tum uariae comitum facies et pallor in ore;
Nunc uicti tristes, ni[hi]l magnae laudis egentes
Deponunt animos et inania murmura miscent.
Quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus
Victoresque cadunt, quoniam fors omnia uersat.
Hic uictor superans reddi sibi poscit honorem
Talia uociferans: "da, non indebita posco.
Quin age, si quid habes, quo me decet usque teneri"
Clamat.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
