# Carmina in codicibus scripta 8.84-112

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta, Lines 8.84-8.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/8.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anthologia-latina/carmina-in-codicibus-scripta/8.84

Tum uero uictus socios simul increpat omnis,
Nomine quemque uocans. Illi obstipuere silentes;
Non ipsi inter se sortem miserantur iniquam,
Sed grauiter uario noctem sermone[m] requirunt.
Visceribus miserorum atque inter pocula laeti
Cantantes laetique animos conuiuia curant.
Ecce autem [M]elapsus, genitor quem miserat urgens
Vnus na[u]torum longo post tempore uenit.
Hos aditus, iamque hos aditus, omnemque pererrat
Vndique circu[m]itum, aditumque per auia quaerit.
Verum ubi nulla datur dextra exsuperare potestas,
Constitit in digitos et toto uertice supra
Obnixus latis umeris et +pectore duro
Et super incumbens, furiis accensus et ira
Talia uoce refert:
"Quo, moriture, ruis? Quae te dementia ducit?
Non uires alias conuersaque numina sentis?
C[a]ede locis!"
Talia fatus erat pressoque obmutuit ore.
Illa autem, cui fa[c]ta parent, et Iu<p>piter hostis
Deserit <inceptum>; conuersa<que> numina sentit.
Postquam illum uita uictor spoliauit et auro,
Tum uero ardentes oculi atque adtractus ab alto
Spiritus interdum gemitu[s]; furor iraque mentem
Praecipitant, maestis late loca questibus implet,
Multa gemens ignominiam plagasque superbi
Victoris, caput <et> glauco uelatus amictu
Ardua tecta petit rursusque ad limina nota
Victus abit guttisque umectat grandibus ora.

---

Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ANTH%7Canth%7C002.
