Latin · Dactylic hexameter
Lines 83.1-83.42
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 83.1-42
Not analysed yet
Sic tua semper ames, quisquis pia vota requiris,
nostra libenter habe. Quid carminis otia ludant
cerne bonus mentisque fidem probus indue iudex.
Dulce sonat quod cantat amor. Cui grata voluntas
esse potest, modicum dignetur amare poetam.
Debuit ingrato nullam dictare salutem
laesus amor. Sed nulla iuvant convicia flentem,
si modo flere vacet; nam me magis, improbe, mortis
fata vocant. Troiane nocens, haec dona remittis?
Quamvis saepe gravi componam carmine fletus,
plus habet ipse dolor nec complent verba dolorem,
quem sensus patientis habet. +Vel regna+ requiro,
quae maledicta dedi miseris circumdata fatis.
Pendet amore dolor, vastus dolor auget amorem.
Dum studet iratas calamus celerare querellas,
continuit dolor ipse manum nec plura loquentem
passus amor mentisque vias et verba ligavit.
A quotiens revocata manus, dubitansque pependit
quid factura fuit trepidanti pollice! Dextram
torpor et ora ligat. Dum dura vocabula format
et minus explicitam commendat littera vocem,
torsit iter male tractus apex dubiaque remissus
mente pudor dum verba notat, dum nomina mandat,
flamma nocens irata redit, penitusque cucurrit
sopitus per membra calor diroque medullas
igne vorat. Nullus confessam culpet amantem.
Conubium nunc crimen erat? Male credula votis
cuncta dedi (nec mira fides) sub lege mariti,
cuius et ipsa fui; numquam nec conscia reddent
vota fidem, si talis erit non digna marito.
Hanc reddis, Troiane, vicem? Meus ista meretur
affectus? Non ille torus, non conscia lecti
sacramenta tenent? Totum quo crimine perdo
quidquid amore dedi? Fatis licet, improbe, tendas
aemula regna meis, nihil est quod, perfide, iactes:
fraude perit, non sorte, fides. Sed regna petebas
debita nec rerum poteras devincere sortem.
Si datur ire, placet. Nam quod fugis unde receptus,
vota nocentis habes. Nihil est quod dura querellis
verba fidemque voco; quisquis mea vulnera deflet,
invidiam fecisse neget. Trahit omnia casus,
dum sortem natura capit.