Latin · Dactylic hexameter
Lines 83.136-83.150
Anthologia Latina, Carmina in codicibus scripta 83.136-150
Not analysed yet
Tutior esse times et honesta pericula poscis.
Cum mala vota cupis, solus tibi dura profecto
damna paras. Fugis, ecce fugis nostrosque penates
deseris et miseram linquis Carthaginis aulam,
quae tibi regna dedit, sacro diademate crines
cinxit et augustam gemmato sidere frontem
complevit nostrumque tibi commisit amorem.
Nil, puto, maius habes, et adhuc sine coniuge regnas,
Aeneas, ingrate meus. Negat ira dolenti
consilium; sed praestat amor. Mea vulnera vellem
fletibus augeri, sed iam discrimine mortis
victa feror. Neque enim tantus de funere luctus
quantus erit de fratre. Licet simul improbus exul
et malus hospes eras et ubique timendus haberis,
vive tamen nostrumque nefas post fata memento.