# Cosmologia 11-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/11-2

Vòd verè medium mundi sit terra, probari
SInde potest, quia ad illam sedulò quaeque
recurrunt.
Quae vel labuntur, vel eunt, tendúntque deorsum
Ceu ad centrum, in medio defixum corpore mundi
Ad quod Κοσμοπάτηρ iußit grauia omnia ferri,
Ac naturali motu hinc discedere nusquam:
Vnde ferè cunctis immobilis illa tenetur
Librata in medio, & propria grauitate quieta:
Vt visum est illi qui temperat omnia nutu.
Vndique enim in centru concurrit prona, globúmque Explet compactum, densum, solidúmque, & opacum Cui nulla est leuitas, grauitas quamplurima, necnon

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
