# Cosmologia 11-3

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/11-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/11-3

Tanta, vt nemo aliquo poßit comprendere sensu.
Quòd si tu leuiora, eadem mihi mobiliora
Ponis, si terrae globulum leuitate carere
Annuis, huic, certè, ne punctum mobilitatis
Ascribes: quapropter erit grauis, & sine motu.
Adde quòd ille pater rerum, mundique creator
Omnia quae fecit, voluit motu, atque quiete
Sic distingui, vt tellurem iusta ratione
Vna quies retineret, haberet caetera motus.
Hinc semper fluit vnda, aer agitatur, & ignis
Non manet, ac certa nescit statione morari.
Praecipuè tamen in coelo est vis maxima motus,
FERE ad iectum est pra pter Copernicorum theseis ac theorias. Terram esse grauem, stabilem, & immobilem, demonstratur. Omnia praeter vnam terram moueri, cont a Co pernicum,
ANTONII
MIZALDI

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
