Latin
CAPVT IIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 12
Unproofread scanNot analysed yet
A quò, quae subsunt cuncta inferiora, mouentur:
Vt tibi perspicuè posthac monstrare studebo.
Praeterea, motum quiduis certa ratione
Debet ad immotum componi, &ritè referri,
Vt nosci inde queat motus, valeátque notari:
Iam cum ipsum coelum aßiduè moueatur, habebat
Verè opus immoto &defixo corpore, qualis
Censetur tellus: ergo est immobilis, &hinc
Vnam de cunctis retinet mediam vndique sedem
Immensi mundi, ac librato pondere pendet.
Quod te non valdè turbet, cum pendeat orbis
Coelorum, &nullo ponat vestigia fundo:
Vt de perpetuo constat, celerique rotatu
Illius, &motu vario rerum variarum
Quas habet, atque palàm depromit nocte, diéque.
Hinc suspensus abit Phoebus cursu moderato,
Cum Luna &stellis mundum lustransque, fouensque. Coelum ergo pendet sursum, tellúsque deorsum: Quae nisi librato media esset pondere, certè Non ageret cursum reliquis comitantibus astris Phoebus ad occasum, ac nunquam remearet ad ortum:
Cynthia nec celeres regeret per inania bigas,
Nunc illos infrà irradians, illos modò suprà.
Est initur medium mundi sortita theatrum
Tellus, &toto pariter sublata profundo,
Immota, ac stabili &defixo pondere pendens.
Terram sensibilem magnitudinem non habere, si ad totum mundum conferatur: cuius centrum puncti instar esse censetur.