# Cosmologia 12

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/12

A quò, quae subsunt cuncta inferiora, mouentur:
Vt tibi perspicuè posthac monstrare studebo.
Praeterea, motum quiduis certa ratione
Debet ad immotum componi, & ritè referri,
Vt nosci inde queat motus, valeátque notari:
Iam cum ipsum coelum aßiduè moueatur, habebat
Verè opus immoto & defixo corpore, qualis
Censetur tellus: ergo est immobilis, & hinc
Vnam de cunctis retinet mediam vndique sedem
Immensi mundi, ac librato pondere pendet.
Quod te non valdè turbet, cum pendeat orbis
Coelorum, & nullo ponat vestigia fundo:
Vt de perpetuo constat, celerique rotatu
Illius, & motu vario rerum variarum
Quas habet, atque palàm depromit nocte, diéque.
Hinc suspensus abit Phoebus cursu moderato,
Cum Luna & stellis mundum lustransque, fouensque. Coelum ergo pendet sursum, tellúsque deorsum: Quae nisi librato media esset pondere, certè Non ageret cursum reliquis comitantibus astris Phoebus ad occasum, ac nunquam remearet ad ortum:
Cynthia nec celeres regeret per inania bigas,
Nunc illos infrà irradians, illos modò suprà.
Est initur medium mundi sortita theatrum
Tellus, & toto pariter sublata profundo,
Immota, ac stabili & defixo pondere pendens.
Terram sensibilem magnitudinem non habere, si ad totum mundum conferatur: cuius centrum puncti instar esse censetur.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
