# Cosmologia 13-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/13-2

Qui maiora solent mentiri corpora, quam sint.)
Quod nusquam fieret, ni mundi terra teneret
Centrum, quod nemo doctus distare negauit
A coelo, stellis, ac astris, partibus aequis.
Addo quòd à quocunque loco, & quauis regione
Terrae, dimidium coelum infrà semper habetur,
Et suprà: quod fit, quia tellus infima, verum
Illius est centrum. reliquas causas reticebo.
His positis, aliud cupio te noscere, nempe
Molem sensibilem ad mundum, coelúmque supremum
Terrae nullam esse, vt stellarum ostendere possunt
Aspectus varij, inuariatae denique turbae
Coelorum, quocunque loco perrexeris orbis
Necnon dimidium coeli visum: insuper vna
Austrinas Vrsas, boreásue petentibus, vltro
Oblata & praesens variatio facta polorum:
Necnon astrorum, pariter mutatio lucis,
Acnoctis: iunges quòd sidera cuncta videntur.
Terram esse centrum mundi ac medium demonstratur. Altera demonstratio idem probans quod suprà. Terram sen sibilem ma gnitudinem non habere, si cum mundo conferatur.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
